- PHILYRA
- I.PHILYRAAuctori Etymologici, φυτὸν ἔχον φλοιὸν βύβλωπα πυρῷ ὅμοιον, ἐξοὗ τοὺς ςτεφάνους πλέκουσι, planta est haebens corticem papyraceum, frumento similem ex quo coronas plectunt. Flexbilis enim, διὰ τὸ γλιχρὸν ἔχειν τὴν ὑγρότητα, quod viscosam humiditatem habet, uti loquitur Theophr. de Plant. l. 1. Certe materia est tam tenuis, tamque teres, ut ex ea quoque libri compingerentur, uti discimus ex Q. Septimio Romano. post Dictym Cretensem et Martiano Capella l. 2. Unde Domitianum, eorum nomina, quos coniurationis suspectos habebat, scripsisse in tabella philyracen duplici, ait Xiphilinus. Itaque et in fila tenuabatur, quibus, ut filô folores interius vincirentur; nec flores tantum sed et herbae, et folia, et ramuli, unde coronae constabant. Plin. l. 16. c. 14. Inter corticem ac lignum tenues tunicas multiplici membranâ, ex quibus vincula tiliae vocantur, tenuissimae earum philyrae, coronarum lemniscis antiquôque honore celebres. Ubi membranam tiliaceam, eidem usui apud Romanos cum philyrae apud Aegyptios et Graecos destinatam, philyram quoque vocat: cuius locô elephantorum setas adhibusse Indos, testis est Solin. l. 55. Horatius l. I od. 38. v. 1.Persicos odi puer apparatus,Displicent nexae philyrâ coronae.Scirpos huiusmodi minutissima vincula, vocat Tertullian. de Cor. mil. etc. Erant autem philyrae primum simplices, h. e. nullâ arte fucatae aut dissimulatae: postea in dies crescente luxu, bracteatas illas fecit primus P. Claudius Pulcher, apud eundem Plinium l. 21. c. 3. idque merito, cum Crassus ipsa folia coronarum primus aurô argentôque imitatus sit. Philyris porro accesserunt lemnisci, i. e. fasciolae quaedam angustae, quibus iam in coronam coacti flores involverentur, de quibus, vide supra, et plura hanc in rem apud Car. Paschalium Coronar. l. 2. c. 12. Sed et philyram arborem fuisse, cuius cortex idoneus conficiendis cistis aliisque καὶ ὅλως χρήσιμος πρὸς τὰ πολυτελῆ τῶ ἔργων, et prosus utilis ad sumptuosissima quaeque opera, legas apud Theophrastum, laudatum eidem.II.PHILYRAfilia Oceani, ex qua Saturnus in equum conversus, Chironem Centaurum dicitur suscepisse, qui a matre Philyrides, et Philyreius dicebatur. Hanc fabulam ad Medicinae et Chirurgiae artem refert Natal. Comes, Mythol. l. 4. c. 12. Scribitur autem hoc nomen, et eius derivativa simplici l; poetae tamen suô iure, ut primam syllabam extendant, geminant hanc consonantem.III.PHILYRApro Lindavia, apud Germanos Poetas. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.